Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 18
1 | non inmerito ergo abyssus abyssum inuocabat, ut iste mons fieret exiguus, de quo ait propheta: abyssus abyssum inuocat in uoce cataractarum tuarum. |
2 | non praeualebat uetus testamentum ad istius mundi redemptionem; inuocabat et quasi ad auxilium arcessebat nouum testamentum. |
3 | clamabat lex adnuntians euangelium. |
4 | erat enim semiplena et ideo erat necessarium, ut ueniret qui legem inpleret. |
5 | finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti, qui uenit legem implere, non soluere. |
6 | quomodo abyssus lex audi dicentem: indicia tua sicut abyssus multa. |
7 | simul hinc intellege utrumque unius esse sapientiae testamentum, quod quasi suum uenit implere. |
8 | cataractas autem intellegimus profunda uerborum et uim caelestis eloquii, quae fluxere nobis sicut imber e caelo. |
9 | ergo remedium taediorum omnium Christus et scriptura diuina atque in temptationibus unum perfugium. |