Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 17
1 | memor ergo est dei Dauid de terra Iordanis et Hermonin a monte modico. |
2 | quis est iste mons modicus? consideremus ne forte diuinitas Christi mons magnus. |
3 | denique caelum et terram compleo dicit dominus. |
4 | si ergo diuinitas Christi mons magnus est, utique incarnatio eius mons exiguus est. |
5 | utrumque ergo Christus, et magnus mons et minor: magnus uere, quia magnus dominus et magna uirtus eius, minor, quia scriptum est: minorasti eum paulo minus ab angelis. |
6 | unde Esaias dicit: uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. |
7 | idem tamen et ex magno minor factus et ex minore magnus: ex magno minor, quia cum in forma dei esset, semet ipsum exinaniuit et formam serui accepit, et ex minore magnus, quia dicit Daniel: et lapis, qui elisit imaginem, factus est mons magnus et impleuit omnem terram. |
8 | lapis hic si requiris qui sit, agnosce: lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est ln caput anguli. |
9 | idem tamen et cum exiguus uideretur, magnus erat. |
10 | cui rei adstipulatur Esaias dicens: puer natus est nobis, filius datus est nobis, cuius initium super umeros eius, et uocatur magni consilii angelus. |
11 | omnia propter te Christus, lapis propter te, ut tu aedificeris, mons propter te, ut tu ascendas. |
12 | ascende ergo supra montem, qui caelestia petis. |
13 | ideo inclinauit caelum, ut tu esses uicinior, ideo adsurrexit in uerticem montis, ut te) eleuaret. |