Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 16
1 | Haec Sicima ecclesia est; ipsam enim elegit Solomon, cuius latentem distinxit affectum. |
2 | haec Sicima est Maria, cuius animam gladius dei transit et diuidit. |
3 | haec Sicima est ascendens, sicut interpretatio habet. |
4 | quae sit ascendens, audi dicentem de ecclesia: quae est, quae ascendit dealbata innitens super fratrem suum? haec est actuosa, quae graece ἐναργής dicitur, quod fide operibusque resplendeat. |
5 | cuius filiis dicitur: opera uestra luceant coram patre meo, qui in caelis est. |