Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 15
1 | Iordanis quoque Christus, qui diuidit terram. |
2 | quomodo diuidat audi: et tuam ipsius animam pertransibit gladius ad reuelandas multorum cordium cogitationes, eo quod sit nostrarum diuisor animarum, qui in intima cordis secreta descendat et cogitationes mentium deprehendat. |
3 | hic gladius uerbum est dei uiuum. |
4 | denique ad Hebraeos sic legis: uiuum enim uerbum dei et ualidum et acutius omni gladio acutissimo penetrat usque ad diuisionem animae et spiritus artuumque et medullarum. |
5 | hic est fons Siloa, qui dicitur missus, quoniam Christus a patre dixit esse se missum. |
6 | est et illa diuisio, quae colligitur ex eo quod ripam utramque Iordanis tribus incoluerint Iudaeorum, quoniam filius hominis, qui posterioribus temporibus descendit e caelo, uerus ille Iordanis, uerus ille diuisor terrestrium atque caelestium diuidnam possessionem patribus dedit, unam quae possideretur in terris, alteram quae futurae uitae meritis seruaretur. |
7 | quorum utrumque soli conuenit Christo, uel caelestia diuidere uel occulta deprehendere ; interiora enim diuidit qui occulta deprendit, quod est utique diuinitatis insigne. |
8 | denique sic habes scriptum quia deus dixit: laetabor et diuidam Sicima. |
9 | haec est illa magnifica portio, quam Iacob filio suo Ioseph praestantiorem omnibus deputauit. |
10 | unde ait: ego autem do tibi Sicima magnificam super fratres tuos, quam accepi de manibus Amorraeorum in gladio meo et sagitta. |
11 | quod diuisio soli domino deberetur, quae uerbo, hoc est spiritali illo ueri Solomonis gladio conprehenditur. |
12 | quid est soli? patri sine Christo aut Christo sine patre ? minime. |
13 | cum solum dico patrem, filium non separo, quia in sinu et secreto patris filius est. |
14 | cum solum filium dico, et patrem iungo, sicut iunxit et filius dicens: ecce uenit hora, ut me solum relinquatis; sed non sum solus, quoniam pater mecum est. |
15 | sic ergo et pater beatus et solus potens dicitur, ut ab eo filius non sequestretur, qui in patre semper est. |
16 | denique praeclare Iohannes : inprincipio erat uerbum, sed sine patre non erat. |
17 | et deus pater erat, sed non erat sine uerbo, quia uerbum erat apud deum. |