Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 11
1 | nolo enim mireris si propheta animam suam dicit esse exagitatam, cum dixerit ipse dominus Iesus: nunc anima mea turbata est. |
2 | qui enim suscepit nostras infirmitates nostrum quoque suscepit affectum, in quo et tristis erat usque ad mortem, non propter mortem; mors enim uoluntaria maestitiam habere non potuerat, in qua futura erat uniuersorum laetitia, uniuersorum refectio. |
3 | de qua et alibi dixit: et surrexi et uidi, et somnus dulcis mihi factus est. |
4 | bonus somnus qui fecit non esurire esurientes. |
5 | non sitire sitientes, quibus sacramentorum dulcedinem praeparauit. |
6 | quomodo ergo anima eius timore turbata est, qui fecit aliorum animas non timere? tristis ergo usque ad mortem, donec consummaretur gratia. |
7 | quod probatur ipsius testimonio dicentis de morte sua: baptisma habeo baptizari. |
8 | et quomodo angor, usque dum perficiatur? |