1 | Denique et in posterioribus dicit: heu me quodincolatus meus prolongatus est! et ideo interpellabat dominum, quia ad meliora properabat. |
2 | in ipsis tamen adflictationibus saeculi magna erat consolatio praesentium, spes futurorum. |
3 | quis enim non erigeret animum, qui posset sperare in tabernaculo caelesti beata illa sibi consortia reseruari? sed quia lnnrmae condicioni plerumque futura taedio sunt, praesentia uexationi, ideo et sancti prophetae insurgentibus corporis fluctibus anima turbabatur. |