monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 8 <<<     >>> § 10

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 9

1 quoniam ingrediar inquit in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum dei in uoceexultationisetconfessionissonitusepulantis.
2 non inmerito flebat, quoniam uersaretur in terris, cui caelestia tabernacula deberentur et quem aulae potentis expectaret introitus.
3 denique illam solam omnibus regni sui opibus praeferebat, sicut ipse testificatus est alibi dicens: unam petiui a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnes dies uitae meae et ut uideam delectationem domini.
4 delectatio domini in ecclesia est.
5 ecclesia est imago caelestium; etenim postquam umbra praeteriit, imago successit.
6 umbra synagoga est: in umbra lex, in euangelio ueritas.
7 ideo in euangelii lumine ueritatis imago resplendet.
8 flebat igitur propheta quia differebantur plena gratia bona et referta laetitiae.
Ambrosius HOME

bnf1732.314