monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 6 <<<     >>> § 8

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 7

1 Fuerunt inquit mihi lacrimae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: ubi est deus tuus? ibi bene lacrimae panaeş sunt, ubi esuritur iustitia.
2 beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
3 sunt igitur lacrimae quae panes sunt et confirmant cor hominis.
4 cui disputationi etiam illud Ecclesiasticum conuenit dictum: mitte panem tuum ante faciem aquae, quia ibi panis caelestis, ubi aqua gratiae, quoniam recte accipiunt substantiam uerbi et mysticae rationis alimentum quibus flumina aquae uiuae de uentre labuntur.
5 similiter quoque ibi panis hic uiuus, ubi aqua lacrimarum et fletus est paenitentiae.
6 sic enim scriptum est: in fletu exierunt, et in consolatione reuocabo eos.
Ambrosius HOME

bnf1732.313