monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 5 <<<     >>> § 7

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 6

1 Interpellat, ut dixi, Dauid dicens ad dominum: sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te, deus.
2 sitiuit anima mea ad deum uiuum.
3 quando ueniam et parebo ante faciem dei? aestuat sanctus nec sese capit - maior est enim animi magnificentia quam cuiuslibet corporis magnitudo - et securus menti de terris ad caelestia euolare desiderat, sicut et alibi dicit ipse: quis dabit mihi pinnas sicut columbae: et uolabo et requiescam.
4 hic enim laquei, quibus etsi non inplicatur iustus, tamen inpeditur: hic dolores et sollicitudines, illic laetitia, ubi gratia: hic postremo corporis uincula, quae Paulus soluere gestiebat, ut omnibus exutus inpedimentis domino liber adsisteret.
5 hoc ergo sitiebat anima Dauid, ut iam non per fidem, sed faciem ad faciem deum uideret, nec solum peregrinaretur a corpore, sed corpore solueretur; dissolui enim et cum Christo esse multo melius, quia iusto mori est lucrum.
6 et grande quidem lucrum carere peccato, delictorum inlecebris non moueri.
7 quis enim mundus ab sorde, quando nec unius diei uita hominis in terra caret delictorum contagione ? uiuendo ergo innocentiae damna contrahimus, morte finem erroris adipiscimur.
8 lucrum ergo morte adquiritur, uitae autem usu tamquam miseris debitoribus usurarii nominis ad reatum faenus augetur.
9 et bene sitit anima, quae festinat ad fontem, non aquae istius, sed uitae aeternae, de quo supra dixit: quoniam apud te fons uitae et in lumine tuo uidebimus lumen.
10 merito ergo Dauid properabat peruenire et apparere ante faciem dei, cuius uultus lumen est, quia omnes quos dominus spectat inluminat.
Ambrosius HOME

bnf1732.312

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik