monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 4 <<<     >>> § 6

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 5

1 merito ergo ceruus factus est dominus, ut tales sibi ceruos uox domini praepararet, de quibus ait: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur nouis, serpentes tollent et si mortiferum quid biberint, non illis nocebit.
2 tollebant enim serpentes, cum spiritu oris sui sancti apostoli de latebris corporum eruerent nequitias spiritalis, nec uenena mortifera sentiebant.
3 denique cum exiliens de sarmentis Paulum uipera momordisset, uidentes barbari pendentem uiperam de manu eius, putabant repente moriturum.
4 at ille stabat intrepidus nec uulnere moliebatur nec ueneno infundebatur.
5 unde uidentes eum non tamquam hominis condicione genitum, sed tamquam dei gratia editum supra homines esse arbitrabantur.
6 uide ceruum uiperas de latebris eruentem spiritu diuino, qui erat in naribus eius, sicut dixit lob.
7 conuersus inquit Paulus in spiritu et respiciens cum dolore ad pythonem ait: praecipio tibi in nomine domini Iesu Christi continuo exire ab ea.
8 et exiuit eadem hora.
9 uide ceruum quando uenit ad baptismum et sacri fontis ablutus inriguo omnia persecutionis uenena reiecit.
10 uide ceruum dominum Iesum, quando uenit ad Iohannem Baptistam et dicenti sibi Iohanni: ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? respondit: sine modo.
11 et hoc dicto in aquas salutem sitiens publicam tota auiditate descendit.
12 sed iam satis nobis in exordio tractatus sicut in principio anni more uulgi ceruus adlusit.
13 pergamus ad cetera.
Ambrosius HOME

bnf1732.311

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik