Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 4
1 | Nec his solis .... sed etiam cerui similitudinem suscepit Christus, quia ueniens in terras serpentem illum diabolum sine ulla sui offensione protriuit, cui calcaneum suum obtulit, sed eius uenena non sensit. |
2 | unde dictum est ei: super aspidem et basiliscum ambulabis. |
3 | simus ergo et nos cerui, ut super serpentes ambulare possimus. |
4 | erimus cerui, si uocem Christi sequamur, quae praeparat ceruos et facit morsus serpentium non timere ac si qui forte fuerint uulnerati, aufert eorum dolorem soluendo delictum. |
5 | de his ceruis dicit dominus ad Iob: custodisti partus ceruorum? numerasti autem menses eorum plenos partus, partus autem eorum soluisti uel enutristi filios eorum, ut non timeant? audi quomodo non timeant filii ceruorum talium. |
6 | doceat te Esaias dicens: et puer paruulus mittet manum in cauernam aspidum, et non illi nocebunt. |
7 | et ut agnoscas quod ecclesiae filios significare uidetur addidit: partus autem eorum emittes? rumpent filii eorum et multiplicabuntur ingeneratione. |
8 | exibuntet non reuertentur retro. |
9 | nemo enim mittens manum in aratrum et aspiciens retro habilis est regno dei. |