Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 3
1 | denique eminebat super retia. |
2 | et quia sui eum non susceperant, uocabat ecclesiam et ei suam gratiam conferebat, sicut ipsa sacrosancta ecclesia in Canticis protestatur dicens: adiuraui uos, filiae Hierusalem, in uirtutibus et fortitudinibus agri, si suscitaueritisetresuscitaueritiscaritatemusqucquo uoluerit. |
3 | petit ergo in odore agri, quem olebat sanctus Iacob, id est illa fide, illa deuotione excitari sponsum suum a filiabus Hierusalem, ut festinet ad sponsam, et excitari in se eius caritatem aut etiam ipsum excitari, quia caritas sponsus est. |
4 | deus enim caritas est, sicut dixit Iohannes. |
5 | sed ille non passus se ab aliis excitari, qui sponte properabat, egressus de thalamo suo exultabat ut gigans ad currendam uiam. |
6 | uidit eum sponsa et uocem uenientis audiuit subitoque conuersa ait: ecce hic aduenit saliens super montes, transiliens super colles; maiores enim salit, minores transilit, ne piae festinationis inpedimenta patiatur. |
7 | similis inquit est consobrinus meus capreolae aut inulo ceruorum super montes Bethel. |
8 | bonus ceruus, cuius mons domus est dei, in quam tanta celeritate currebat, ut sponsae uota et desideria praeueniret. |
9 | denique quem de longinquo uenientem uiderat, repente sibi adesse cognouit, unde et ait: ecce hic post parietem nostrum, prospiciens per fenestras, eminens per retia. |
10 | respondit consobrinus meus et dixit mihi: exurge, ueni, proxima mea, formonsa mea, columba mea, quia ecce hiems praeteriit, imber abiit; discessit sibi; flores uisi suntin terra. |
11 | hiems synagoga est, imber populus Iudaeorum, qui solem uidere non potuit, flores apostoli sunt. |
12 | et addidit: messis incisionis aduenit, uox turturis audita est in terra nostra. |
13 | messis illa ecclesiae fides est, uox turturis pudicitia est. |