monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 1 <<<     >>> § 3

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 2

1 sed tamen quamuis istiusmodi similitudines piis adstruantur exemplis sitque innocens et mitis natura ceruorum, illum ceruum ad imitationem prophetae propositum hoc loco arbitror, de quo Solomon paternae mentis adsertor in Prouerbiis dixit: ceruus amicitiae et pullus gratiarum confabuletur tibi.
2 uerus enim dei filius in semet ipso naturam, quam animantibus ipse donauit, expressit, qui in hunc mundum tamquam ceruus aduenit et cum iis se mira simplicitate iungebat a quibus ei parabantur insidiae.
3 fertur enim huiusmodi ceruorum esse simplicitas, ut cum se exagitari uiderint, iis sese equitibus adnectant, qui ministerio fraudis adpositi specie fugae ac simulatione societatis inductos ad retia usque deducant.
4 ita ergo dominus tamquam ignarus periculi atque inprouidus Iudaeis dolum sibi struentibus admiscebatur et societatem sibi Iudae proditoris adsciuit, cuius simulatione funesta usque ad crucis laqueos et retia passionis accessit.
5 unde conuersus ad eum dixit: Iuda, osculo filium hominis tradis? et hoc quidem modo uenit ad synagogae retia uolensque se induit, sed non implicatus est nec instrictus, qui omnes resoluit.
Ambrosius HOME

bnf1732.309