Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 1
1 | Multi quidem deplorauerunt infirmitatem fragilitatis humanae, . |
2 | excellentius tamen ceteris sanctus Iob et sanctus Dauid. |
3 | ille superior directus uehemens acer et quasi grauibus exasperatus doloribus maiore coturno : hic blandus et placidus atque mansuetus, mitiore affectu, ut uere quem imitandum sibi proposuit cerui imitaretur affectum. |
4 | nec te moueat, si tantum prophetam ferae similitudine uidear praedicare, cum legeris ad apostolos dictum: estote astuti sicut serpentes, simplices sicut columbae. |