1 | unusquisque enim operibus suis pietati tuae sese aut iungit aut separat; fugit enim deum qui operatur ea quorum cognitione metuat deprehendi, sicut ille qui tectus parietibus et circumfusus tenebris a domino deo sese existimat non uideri, uidetur autem, cum dicitur: perdidisti omnes qui fornicantur abs te. |
2 | sicut enim mulier quae fornicatur non adhaeret uiro nec una caro cum uiro suo nec unus spiritus est, sed diuidit sese ac separat fornicando, ita quaecumque anima non adhaeret deo, sed uanis idolorum cultibus inseruiens fornicatur diuidit se sacrilegii scaeuitate et longe fit a domino, quae prope esse deberet; perit autem qui separatur a domino. |