monumenta.ch > Ambrosius > 29
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 28 <<<     >>> § 30

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 29

1 et conuenienter dicit: defecit cor meum et caro mea, deus cordis mei.
2 neque enim possunt perpetua succedere, nisi terrena defecerint.
3 deficit ergo caro, quando mortificantur quae sunt carnalia, deficiunt et illi qui mortificationem Iesu Christi in sua carne circumferunt; mors enim Christi in illis operatur, ut omnis errorum moriatur inlecebra.
4 unde colligitur quia et cor hominis deficit, quando mortificantur cogitationes malae, quae de corde procedunt, ut terrena omnia abscondat obliuio et fiat deus cordis eorum qui beati mundo corde deum uidere mereantur, ut adpropinquent tibi et non se segregent.
5 deus enim adpropians, non repulsor adpropinquantium est; omnibus enim uult salutis causa esse, non mortis.
6 denique neminem repellit nisi qui se ab eius conspectu putauerit sequestrandum.
7 quoniam ecce inquit qui elongant se a te peribunt.
Ambrosius HOME

bnf1732.362