Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 25
1 | Haec ergo considerans animoque intendens sanctus propheta delectatus est, qui fuerat ante turbatus. |
2 | unde ait ipse: quia delectatum est cor meum et renes mei resoluti sunt. |
3 | et ego ad nihilum redactus sum et nesciui. |
4 | et uel iumentum factus sum apud te. |
5 | et ego semper tecum. |
6 | (cum cognouissem* inquit 'quia deus humana curat et respicit, requieuerunt renes mei,' hoc est: ex maxima fatigatione ueteris inprudentiae requieui per agnitionem boni caelestis et gratiae. |
7 | sunt etiam quidam renes animae, qui uexantur in nobis per ignorantiae laborem: hi resoluuntur ad requiescendum caelestis agnitione doctrinae et quasi fulcro quodam caelestium praeceptorum subnixi fouentur. |
8 | 'tunc' inquit 'intellexi quia uane fatigabar, quoniam id quod uerum est nesciebam'. |
9 | et uel iumentum factus sum*. |