monumenta.ch > Ambrosius > 23
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 22 <<<     >>> § 24

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 23

1 I I De ipsis ergo et hic dicit: defecerunt et perierunt propter iniquitatem suam uelut somnium eiurgentis, id est: ita deficiunt et euanescunt impii, sicut somnium exurgentis e somno primum, quia in tenebris sunt et in tenebris ambulauerunt nec residet aliquod eorum boni operis uestigium, sed similes eorum qui somnium uident.
2 qui autem somniat in nocte somniat, nox autem in tenebris.
3 filii tenebrarum sunt priuati sole iustitiae et splendore uirtutis, dormientes semper et non uigilantes, de quibus bene dicitur: dormierunt somnum suum et nihil inuenerunt.
4 etenim cum animae eorum a corpore <sint> separatae, tamquam resoluti a corporis somno nihil inuenient, nihil tenebunt et quod tenere se arbitrabantur amittent, quoniam stultus et insipiens cum diuitiis exundauerit, relinquet alienis diuitias suas neque simul ad inferna descendet cum eo gloria domus eius.
Ambrosius HOME

bnf1732.358