Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 22
1 | deiciuntur itaque dum eleuantur huiusmodi uiri. |
2 | non enim gratia, sed ruina est, ubi nec diuturni usus muneris reseruatur et adimitur excusatio delinquendi, quod enim grauioris pondus querellae quam illud diuinum quod habes in Michaeae libro prophetae: popule meus, quid feci tibi aut in quo contristaui te aut quid molestus tibi fui? responde mihi. |
3 | nonne eduxi te de terra Aegypti et de domo seruitutis liberaui te? ecce quomodo deiciuntur impii, dum adleuantur, querella eorum excluditur, poena aceruatur. |
4 | caelestibus enim beneficiis inuitati deserere non debuerunt uitae securitatis et prosperitatis datorem, cui magis debuerant obtemperare. |
5 | sed sicut iustitia dei magna ita etiam seuera uindicta. |
6 | quando enim impius perseuerare consueuit, de quo et alibi habes scriptum: uidi impium superexaltatum et eleuatum super caedros Libani et transiui, et ecce non erat: et quaesiui eum, et non est inuentus locus eius? incredibilis celeritas extinctionis eius. |
7 | uides subito impium in hoc saeculo potentem: dum tu transis, ille iam non est. |
8 | quanta est enim umbra in terra, quam non diuturna! transpone uestigium, et umbra praeteriit. |
9 | aut si hic aliquid mouet, ad ea quae futura sunt attolle mentis uestigium et inuenies illic impium non futurum, quem hic esse credebas; non emm est qui nihil est. |
10 | denique dominus eos cognouit qui sunt ipsius; qui autem non sunt eos non agnoscit, quia ipsi eum qui est non agnouerunt. |