monumenta.ch > Ambrosius > 21
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 20 <<<     >>> § 22

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 21

1 Haec ergo prima uerae ratio cognitionis, quia fortuito accidant quae in saeculo sunt: secunda illa, quia propter eorum tergiuersationes posuisti eis successus profluois saecularium commodorum et abundantiam diuitiarum, ne causarentur propter inopiam se et acerbitatem alicuius doloris et luctus minus fuisse deuotos atque in culpam latrocinii et direptionis studium necessitate egestatis inpulsos.
2 non enim ad tranquillitatem uitae usuramque laetitiae diuitiis opimati aut honoribus eleuati sunt, sed ut querella excluderetur, coaceruaretur aerumna.
Ambrosius HOME

bnf1732.356

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik