Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 19
1 | Itaque quia uidebar mihi ueram sententiam conprehendisse et cognitionem esse rei ipsius adsecutus, dicebam mihi: hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium dei et intellegam in nouissimo, id est: solus mihi labor superest, ut ingrediar in sanctuarium dei, ubi est Cherubin, id est cognitionis profundum, et non laborem in incertis et nanis opinionibus; narratio enim fatui sicut sarcina in uia. |
2 | ideo ingrediamur adytum cognitionum sacrarum atque interiora penetralia ueritatis, ut non sit in nobis labor; sapientia enim nos a sensu laboris abducit. |
3 | denique non est labor in Iacob, causa autem laboris ignorantia est, quoniam qui nescit iustis reposita esse praemia non reficitur a laboribus, sed magis inprudentiae suae labore curuatur et frangitur. |
4 | ingrediamur ergo sanctuarium dei, ubi sunt Cherubin, in quibus est recordantis sacrae cognitionis et ueri illius atque aeterni luminis. |