1 | conferebam itaque cum corde meo et dicebam mihi: si narrabo sic quia sine causa iustificaui cor meum; occurrebat mihi dei uox dicens: ecce generationi filiorum tuorum, cui disposui, id est: ecce in scripturis inuenis quia disposui, o tu Adam, generationi filiorum tuorum quia fortuito diuitiae ad impios, non aliquo merito deferantur. |
2 | nec praemia uirtutis sunt emolumenta thensauri, ut e contrario non) inopia poena peccati est, sed indiscrete ueniunt ista, quae modo fluminis quodam saeculi profluuio uolutantur. |