Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 16
1 | nam tota die flagellatum esse se memorat, quia frustra iustificasse se domino cor suum dixerat; post flagella autem continuo secuta est prauae opinionis correctio. |
2 | statim enim index meus inquit in matutinis, id est in aperto et perspicuo; lux enim ueritatis conprehendens eum nun siuit haec sentire quae dixit. |
3 | reuincebat itaque et redarguebat me ueritatis lumen offusum animo meo, eo quod non recte dixerim: sine causa iustificaui cor meum. |
4 | locutus enim illa sum tamquam in tenebris constitutus et recordanti illa mihi cor conpungebatur, conpuncto autem corde inluminabatur affectus, ut fieret in corde meo ignis flammigerans, qui faciebat in me diei spiritale principium. |
5 | inluminata itaque oriente mihi die et quasi in multis matutinis positus intellegebam quia extra constitutionem generationis filiorum dei factus sum, qui cum primo credidissem eo quod operator mundi prouidens generationi humanae omnia ad utilitatem nostri uel tristia uel ea quae parum delectent fecerit, tam bonam sententiam postea prauis opinionibus turbatus amiserim. |