Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 15
1 | Denique psalmista dicit dixisse se: ergo sine causa iustificaui cor meum et laui inter innocentes manus meas, hoc est: uideo illos abundare, uideo illis commoda omnia secundare, me autem conteri atque exagitari temptationibus plurimis. |
2 | frustra ergo dedi me innocentiae atque ad studium sobriae conuersationis intendi. |
3 | et pulchre ait: laui inter innocentes manus meas, ut non adrogare sibi summam innocentiae, sed sedulum deferre studium uideretur. |
4 | interea non inpune huiusmodi a se sermonem exisse testatur. |