Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 14
1 | isti ergo m errore positi dixerunt: quomodo sciuit deus? et si est scientia omnis in altissimo? putant enim non esse in deo scientiam, quia peccatores abundant prosperis saecularibus. |
2 | et adhuc inducit eos loquentes: ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculum optinuerunt diuitias. |
3 | habes hoc in euangelio planius expressum, ubi Simon ille Pharisaeus uidens quod mulier illa peccatrix uenit in domum eius et super pedes Christi effudit unguentum dicebat intra se: hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est. |
4 | sed patientia dei non praeiudicat ueritati et praescientia eius ac prouidentia hoc ipso amplius probatur quod in peccato positus successu affluit saecularium prosperorum. |
5 | quod fortior uidens ridet. |
6 | incautus transducitur et mouetur. |