monumenta.ch > Ambrosius > 11
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 10 <<<     >>> § 12

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 11

1 male se induit et Adam, qui dum quaerit integimenta foliorum, maledictionis excepit sententiam.
2 induerunt se maledictione Iudaei, de quibus scriptum est: prodiuit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt in dispositionem cordis.
3 ab adipe adipale enim dicitur, id est pingue.
4 sicut enim anima bonis pasta et referta uirtutibus tamquam adipe et pinguedine repletur, ut scriptum est, sic iniquitas, quae quasi ex adipe procedit, non tenuis et exilis significatur, sed plena uitiorum.
5 denique non fortuito quodam lapsu in errorem incidere, sed consilio et dispositione in sacrilegium transierunt.
Ambrosius HOME

bnf1732.352