monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 9 <<<     >>> § 11

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 10

1 Ideo optinuit inquit eos superbia eorum, cooperti sunt iniquitate et impietate sua.
2 malum uestimentum iniquitas, quod si qui uoluerit in nobis tenere, remittere nos oportet, ne incipiat in iudicium uenire nobiscum.
3 et si qui tunicam nostram quam accepimus spiritalem auferre conetur, remitte pallium iniquitatis, sume operimentum fidei atque patientiae, quo se operibat Dauid in ieiunio, ne amitteret integimenta uirtutis.
4 ipsum ieiunium operimentum est.
5 denique nisi sanctum Ioseph texisset ieiuna sobrietas, adulterae proteruitas exuisset.
6 quo ieiunio si se tegere uoluisset Adam, nudus non fuisset effectus.
7 sed quia de ligno scientiae boni et mali contra interdictum caeleste gustauit et imperatum ieiunium praeuaricatus est incontinentiae cibo, nudum se esse cognouit.
8 quod si ieiunauisset, et fidei seruasset exuuias nec se aspexisset intectum.
9 non ergo nos induamus iniquitate et impietate, ne de aliquo nostrum dicatur: et induit se maledictionem.
Ambrosius HOME

bnf1732.352