Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 9
1 | et ideo Dauid dum esset in istius corporis uita, in flagella se praeparabat, ut eum dominus reciperet castigatum. |
2 | considera iterum mihi sanctum Iob, qui perfusus erat ulceribus et concutiebatur omnibus membris et plenus erat totius corporis sui doloribus, glaebas terrae uulnerum suorum sanie et umore dissoluens, quemadmodum cum se in hoc corpore positus reclinare non posset, requiem mortis inuenerit. |
3 | ideoque conscius sui dixit: mors uiro requies. |
4 | is igitur in plaga non motus est nec nutauit sermonis sui lubrico, qui in omnibus illis nihil peccauit labiis suis, sicut scriptura testatur, sed magis plagae suae repperit firmamentum, per quam confirmatus in Christo est. |
5 | ergo et Iob et Dauid, quia hic flagellati sunt, firmamentum habuerunt in plaga sua, quia flagellat pater filium quem suscipit, qui autem hic non flagellantur ibi non suscipiuntur ut filii. |
6 | ideoque in. |
7 | laboribus hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur, ut in perpetuum cum diabolo flagellentur. |