Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 7
1 | et ideo non est reclinatio morti eorum, non declinatio, ut plerique codices Latini scripti sunt, sed reclinatio. |
2 | quando enim laboramus et incuruamur ad opus aliquod atque inclinamur, nos reclinare consueuimus; peccatores autem grauium scilicet delictorum et maxime impii se reclinare non possunt, de quibus dictum est: et dorsum illorum semper incurua. |
3 | non enim se erigunt ad caelestia qui Christo non adhaeserunt. |
4 | et ideo nec resurgunt cum eo quorum mors pessima, sicut scriptum est: mors peccatorum pessima. |
5 | qui autem Christo commoritur et consepelitur cum illo non solum reclinatur, sed etiam resuscitatur. |
6 | de quo pulchre illud conuenit dictum: uniuersum stratum uersasti in infirmitate eius, maxime si martyr sit, cuius infirmitas passione soluitur, mors resurrectione. |