monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 5 <<<     >>> § 7

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 6

1 denique et in euangelio habes esse pacem, quam respuit Christus, ut ipse ait: pacem meam relinquo nobis, pacem meam do nobis: non sicut mundus dat, ego do nobis.
2 est enim pax quae non habet offendiculum, est quae habet.
3 quae ex dilectione est non habet offendiculum, quae ex simulatione habet.
4 ideo et propheta dicit: pax, pax; et ubi est pax? refugiamus ergo pacem peccatorum; conspirant enim aduersum innocentem, coeunt ut iustum opprimant, uiduam exterminent uel expugnent eius pudorem.
Ambrosius HOME

bnf1732.350