monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 4 <<<     >>> § 6

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 5

1 Denique sequentibus exponit ipse quid senserit.
2 dicendo: mei autem paene moti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei, quia zelaui in peccatoribus pacem peccatorum uidens.
3 non utique pedes corporis <dicit et> gressus, sed directionem mentis et gressum, de quo alibi dicit: non ueniat mihi pes superbiae et manus peccatorum non moueat me.
4 ideo semper petendum est ut dirigat dominus nostrorum animorum uestigia, ne labantur et lubrico quodam erroris effusa stabilitatem sui tenere non possint.
5 prolapsionis autem causa ea est quod pacem aemulatus est peccatorum.
6 aemulari autem debemus quae bona sunt, non ea quae plena dedecoris, sicut et apostolus Paulus expressit dicens: bonum autem aemulari in bono semper nec te moueat quod pacem in malo posuit.
Ambrosius HOME

bnf1732.349

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik