monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 1 <<<     >>> § 3

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 2

1 nusquam autem inuenio sanctum Asaph aliquibus aduersis fuisse uexatum, at uero sanctus Dauid plurima grauia et periculorum plena tolerauit; de suis enim laboribus dicit, unde et psalmus non quasi sancti Asaph, sed quasi sancto Asaph, ut docet titulus, superscribitur.
2 quod ex graeco psalterio apertius manifestatur, ut uideatur Dauid etiam huic Asaph sicut et aliis canendum quem scripserat ipse psalmum dedisse.
3 sed quia scriptum est in ipso titulo defecisse psalmos Dauid - quomodo autem defecerunt, cum decursis his decem psalmis postea psalmos Dauid titulorum inscriptio conprehendat usque in ultimum finem ? - ideo sequestrata huiusmodi definitione quae sit psalmi series consideremus et a primo uersiculo interpellationis propheticae ducamus exordium.
Ambrosius HOME

bnf1732.347