monumenta.ch > Ambrosius > 1
>>> Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 2

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 1

1 Decursa est interpellatio sancti lob: nunc adoriamur eam interpellationem, quam repperimus in psalmis.
2 ipse quidem Dauid pluribus locis de saeculi uanitate non tacuit et inania esse quae putantur bona istius mundi frequenter adseruit et maxime in psalmo tricensimo octauo, in quo dicit: uerumtamen uniuersa uanitas, omnis homo uiuens.
3 quamquam in imagine dei ambulet homo, tamen uane conturbatur; thensaurizat et ignorat cui congregat ea, et alibi: usquequo peccatores.
4 domine, usquequo peccatores gloriabuntur? quod hic habeant umbratilem gloriam! ubi de saeculo excesserint, fructum consolationis inuenire non possint.
5 idem tamen inseruit psalmum LXXII, in quo ipse sub Asaph nomine protestatur quod eius primo fuerit prolapsionis, ut non mediocri dolore perstrictus sit.
6 cum uideret peccatores in hoc mundo affluere diuitiis, abundare rebus secundis, se autem, qui iustificauerit cor suum, esse in adflictionibus et aerumnis nec mediocrem traxisse offensam in exordio, sed postea per domini flagella correctum et inluminatum diuinae cognitionis gratia seriem uerae didicisse traditionis.
Ambrosius HOME

bnf1732.346

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik