monumenta.ch > Ambrosius > 23
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 22 <<<    

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 23

1 cum igitur nihil prosit uana fames auri.
2 quia quidquid congregauerit labitur, miserandi profecto qui deseruerunt uiam iustam et obliti sunt eam, cui pretiosi lapides haudquaquam sunt comparandi.
3 difficilis inuestigatu, inperuia superbis, interclusa iactantibus, humilioribus plana, aperta sapientibus.
4 et ideo sapientiam debemus quaerere, ut ambulemus in uia insta, per quam aduersarius ille sicut leo rapiens et rugiens, qui per.
5 currit hunc mundum, transire non potuit.
6 sed qui uult sapientiam inuestigare, non in abysso eam quaerat sicut philosophi, qui arbitrantur quod ipsi sua sponte suo ingenio profunda eius possint cognoscere, non in mari eam requirat - etenim ubi tempestas, ubi procelia uenti est, non potest ibi esse sapientia - sed ibi quaerat, ubi est tranquillitas mentis et pax, quae super omnem intellectum est.
Ambrosius HOME

bnf1732.345

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik