monumenta.ch > Ambrosius > 22
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 21 <<<     >>> § 23

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 22

1 Et describit quam miserabilis impiorum portio sit, quod etsi plures habeant filios, sine posteritate sint, quibus deest bonorum meritorum successio; illa enim uera posteritas, quae non in terris, sed in caelo est.
2 huiusmodi ergo uiris hereditas inopia est et mors successio.
3 cum diuitias coaceruauerint, mendicabunt, quia cum mortui fuerint, indigebunt qui requiem inuenire non possunt.
4 uiduas eorum nemo miserabitur.
5 sed manebunt desertae atque omnis copulae solacio destitutae.
6 etsi congregetur pecunia sicut terra atque ut lutum praeparatum fuerit aurum, inanis erit sicut aranea eorum sub stantia et omne nominis eorum patrimonium tamquam tineis consumetur.
7 dormiens diues nihil adiciet, aperuit oculos suos et iam non est.
8 in doloribus permanet.
9 nihil ergo sunt omnia quae in hoc mundo sunt.
10 aurum in metallis.
11 argentum in metallis: de metallo eruitur et in metallum reuertitur.
12 quid enim aliud nisi metallum est mens auari? quae tamquam defossum tenet quidquid acceperit et in uenis terrae ac latibulis abscondit, eo quod uti nesciat.
13 de metallis cottidie aurum promitur: de auaro proferre quis potuit?
Ambrosius HOME

bnf1732.345