monumenta.ch > Ambrosius > 21
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 20 <<<     >>> § 22

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 21

1 numquid haec ignorare potuit quem nihil praeterit? nuda inferna in conspectu ipsius et non est amictus nequissimis, quia latere non possunt.
2 extendit Borean pro nihilo, suspendit terram in nihilo, alligans aquam in nubibus suis, et non est rupta nubes sub pedibus eius.
3 columnae caeli dissiluerunt et timuerunt ab increpatione eius.
4 uirtute conpescuit mare, disciplina autem strauit cetum maris.
5 claustra caeli reformidant eum: praecepto mortificauit draconem praeuaricatorem.
6 uirtutem tonitrui eius quis intellegit? in tantis ergo flagitiis quae spes impio est? numquid si confidat in domino saluabitur? dicam inquit uobis quid sit in manu domini et desinite inania inanibus addere.
Ambrosius HOME

bnf1732.344

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik