monumenta.ch > Ambrosius > 20
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 19 <<<     >>> § 21

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 20

1 I deinde enumerat scelera impiorum, quod confinia transcenderint, et cum pastore diripuerint gregem, subiunctorium pupilli abduxerint, pignorauerint uiduae bouem, agrum demessuerint non suum, infirmi autem in uineis eorum sine mercede et cibo operati sint, detractis uestimentis nudos fecerint dormire plerosque, quorum animae operimentum ademerint.
2 stillicidiis umescebant montium et, quia integimentum deerat, petra sese operiebant.
3 rapiebantur pupilli ab uberibus matrum suarum, lapsi opprimebantur qui magis erigi debuissent.
4 esurientes fraudabantur cibo, anima infantulorum grauiter ingemescebat.
Ambrosius HOME

bnf1732.344