monumenta.ch > Ambrosius > 19
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 18 <<<     >>> § 20

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 19

1 Et facit discretionem inter iustum et impium.
2 hic inquit moritur in simplicitatis suae potentia, totus in abundantia et gratia, interiora autem eius plena sunt adipis, medulla eorum superfluit.
3 ille autem conficit in amaritudine animae cursum uitae istius nihilque boni epulatus finem accipit.
4 cui pro meritis suis quid potest dignum repraesentari ? in sepulchra inducitur et in tumulo uigilat suo.
5 ne haec quidem poena mediocris, mortis requiem non habere, deferri eum non ad terram uiuentium, sed ad tumulos mortuorum.
6 qui uiuit enim non inter mortuos quaeritur, sed in Abrahae sinu uitam carpit aeternam.
7 ideoque uiri illi duo in ueste fulgenti dicebant ad mulieres: quid quaeritis uiuentem cum mortuis?
Ambrosius HOME

bnf1732.343

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik