monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 15 <<<     >>> § 17

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 16

1 i Sed fortasse illud moueat quod adiunxit quia manent sicut oues aeternae, pueri autem eorum ludunt accipientes psalterium et citharam et delectantur uoce psalmi.
2 consummarunt autem in bonis uitam suam, in requie autem inferni dormierunt.
3 distingue haec et quia spiritalis es diiudica.
4 impii sicut aeterni sunt, non aeterni, quia non possunt aeternitatem accipere ab eo qui non sit aeternus.
5 non ergo potest dare quod non habet nec potest inluminare qui non possidet lucem, sed transfigurat se in angelum lucis, ut decipiat incredulos.
6 transfigurat autem se simulatione falsae lucis, non splendore perpetuae claritatis.
7 unde et saluator ait: uidebam Satanan sicut fulgur cadentem de caelo.
8 nec fulgur est, sed sicut fulgur.
9 considera haereticum aliquem intentum abstinentiae corporis et cognitioni caelestium sacramentorum: sicut aeternus putatur, non habet aeternae uitae stipendium, quia falsam habet imitationem qui fidei non habet ueritatem.
10 huius paruuli ludunt sicut illa quae cum luxuriata fuerit, nubere uult.
11 luxuriata est in psalterio et cithara.
12 id est in sono uocis, non in sacramentorum profundo, ut labiis resultaret, non in corda conferret.
Ambrosius HOME

bnf1732.341

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik