Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 14
1 | filii eorum in oculis, id est quae faciunt ideo faciunt, ut uideantur ab hominibus. |
2 | non quia boni consulant ut hoc eligant, quod futuro indicio conprobetur. |
3 | filios ergo scriptura pro operibus frequenter declarat, eo quod locupletior in bonis factis quam in filiis sit nostra posteritas. |
4 | unde et Ezechias de graui aegritudine liberatus ex hodierno inquit filios faciam, qui nuntiabunt iustitiam tuam, domine salutis meae, et non cessabo benedicens te cum psalterio omnes dies uitae meae; bona enim posteritas deuotionis et fidei, quae captiuitati nesciuit succumbere, quam Ezechiae filii pertulerunt. |