Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 12
1 | inueterauerunt inquit in diuitiis. |
2 | πεπαλαίωνται dixit, ut non tam diuturna diuitiarum possessio quam inueterata molestia copiarum significata uideatur, sicut uidit Ecclesiastes diuitias custodiri in malum possidenti eas, quae pereunt in summa distentione ac sollicitudine. |
3 | pereunt enim quae hic relinquuntur et mortuo prodesse non possunt. |
4 | habuit igitur defunctus ex illis sollicitudinem, requiem inuenire non potuit, qui reliquit quod erubesceret nec secum abstulit quod teneret, longe dispar ab eo de quo scriptum est: beatus homo, qui repleuit desiderium suum ex his; non confundetur, cum loquitur inimicis suis in porta. |
5 | cui hereditas dominus est et merces ex Mariae uirginis partu, hic in exitu sapientiae laudibus praedicatur, quoniam non habuit quod erubesceret qui nihil eorum quae sunt saeculi concupiuit, sed aduersarium depositis ueteris hominis exuuiis telo continentiae uulnerauit, ut obstrepere ei in istius uitae fine non posset uulnere claudus et uirtutum admiratione confusus. |
6 | habes ergo non esse laudabilem qui inueteratus in pecuniae cupiditate sit, non renouatus in perceptione gratiae. |