1 | Sed dicite mihi: si propter peccatum meum hoc patior, sicut obicitis, quare impii uiuunt, nec solum uiuunt, sed etiam repleti sunt diuitiis et fructus multiplicant, sed etiam filiis potiuntur, abundant domus eorum? haec euidenter specie bona, sed altiore mysterio inuenies, quoniam quae putantur bona non sunt bona et quae putantur mala potiora illis aestimantur. |