Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 10
1 | haec ergo parcius in exordio respondit, ut admoneret illos iudicii dei atque ab insolentia et furore reuocatos quasi bonus medicus faceret resipiscere. |
2 | sed posteaquam eos aduertit perseuerare in contumeliis, plura fortiora repetiuit et tamquam pugno eos ualidiore percussit, qui uerborum suorum saxis lapidabant innoxium. |
3 | audite, inquit audite uerba mea, non sit mihi a uobis consolationem quaerere: portate me, quia fortiora loquar, graue erit pondus uerborum meorum. |
4 | dicam et ego secundum uestram opinionem, eo quod multi abundant in hoc saeculo rerum secundarum successibus et alii grauantur, in aerumna positi sunt: et uidetur hoc secundum peccatorum merito deferri. |
5 | quod etsi dicam, nolite ridere, quasi uobis adquieuero. |
6 | etsi peccator sum, non sum homini reus, quia sub peccato est et ipse qui iudicat et sibi in me potestatem uindicat. |
7 | aut si iudicor quasi homo, commune istud est. |
8 | increpari non debeo: infirmitas condicionis est, non specialis inprobitas. |