Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 8
1 | debebatur illi certamen tertium. |
2 | amiserat omnia sua, id est patrimonium cum filiis, patiebatur uulnera caro eius: manebat ut temptationes uerborum uinceret. |
3 | non mediocre certamen. |
4 | sermone deceptus est Adam, uerbo uictus Sampso; nihil enim sic penetrat animam sicut sermo fucatus, nihil iterum sic mordet ut durior sermo. |
5 | multi cum uicerint adhibita tormenta, sermonum duritiam non sustinuerunt. |
6 | laborabat Iob, sed sustinebat et uerborum iuxta uulnerum onera portabat. |
7 | uidit eum agonotheta suus, de nube et turbine manum laboranti dedit et obluctantes graui lapsu cecidisse pronuntiauit, uictorem adseruit, coronam detulit. |