monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 5 <<<     >>> § 7

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 6

1 Paulus benedicebat, sicut ipse ait: maledicimur et benedicimus.
2 magisterio quippe diuino processus humanae uirtutis excreuit, quia iam uenerat qui ex infirmibus faceret fortiores, et audierat dicentem: benedicite maledicentes uobis et orate pro calumniantibus uos.
3 quod uerbo dixit et exemplo probauit.
4 denique in cruce positus de persecutoribus suis conuiciantibus sibi dicebat: pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciant, ut oraret pro calumniantibus, quibus poterat ipse dimittere.
5 Iob ergo ridebat, quia nondum uenerat Christus, cui soli seiuabatur magnarum praerogatiua uirtutum.
6 quia ipse est uirtutum principium, sicut dixit: dominus creauit me principium uiarum suarum.
Ambrosius HOME

bnf1732.336

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik