monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 4 <<<     >>> § 6

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 5

1 Imitemur ergo hunc uirum, qui silentio suo redarguebat conuiciantes.
2 ostendebat enim uirtutem animi sui, quem contumeliae non monerent, et conscientiae innocentiam manifestabat, qui obiecta non recognosceret, sed quasi a se aliena rideret.
3 at uero nos quasi aliquid nobis obiciatur, dum purgare nolumus.
4 acerbamus: dum ulcisci cupimus, confitemur.
5 cum dicat scriptura ut auertas dedecoris sermonem et auferas uestimentum tuum; praeterit enim iniuriosus.
6 taceamus ergo, ut praetereat, ne uestimentum nostrum prouocatus exurat; scriptum est enim: noli incendere carbones peccatoris, ne forte exuraris in igne flammae eius.
7 propterea ergo sanctus tacet, etsi seruus proteruit; etsi pauper conuiciatur, tacet iustus; etsi peccator opprobria iacit, iustus ridet: etsi infirmus maledicit, iustus benedicit.
8 tacebat Dauid, cum Gera filius Semei malediceret, Iob ridebat.
Ambrosius HOME

bnf1732.336