Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 4
1 | ideo ergo non carnis gemitus et corporis infirmitates, sed uoces spiritus loquebatur, quibus urgeret, non quibus cederet. |
2 | et primo quidem lenius, ut illis pudorem incuteret, quia urguebant iustum iniuste dicentes quod minora peccatis suis supplicia sustineret, et non erubescebant ipsi peccatores accusare falsis innocentem. |
3 | 'esto' inquit 'ego errauerim et aput me deuius ille inhabitet, qui mentibus hominum offundit errores, ut loquar sermones quos non oportet, sicut uos dicitis, et errent uerba mea nec oportune meus sermo promatur: cur uos in me insilitis et conuiciamini non considerantes quia a domino mihi uenit ista temptatio, qui me uallo quodam perturbationum arbitratus est saepiendum. |
4 | exerceor aduersis, circumuallatus undique laboribus et periculis: et insultatis adhuc uolentes opprimere quem deberetis innare. |
5 | ecce rideo in opprobriis et non loquar nec respondebo conuiciis uestris. |
6 | non enim uos estis qui indicatis, sed qui iudicat me dominus est, et ipsius tamen indicii nondum tempus aduenit. |
7 | quid opus est clamare ante iudicium ? bonum est tacere dum expectatur qui iudicat, bonum est conuicium conuicio non referre, ne et nos inter detrahentes adnumeremur'. |