monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 2 <<<     >>> § 4

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 3

1 Audiebat haec sanctus Iob et quasi athleta fortis, in stercore sedens, in tantis uibicibus et saeui doloribus uulneris, totum corpus diris perfusus ulceribus mysteria loquebatur nec anquirendis propriae remediis aegritudinis, sed sacris uacabat sermonibus.
2 fortiores itaque sermones aegri hominis quam illorum qui non aegrotabant.
3 illi enim loquebantur iniustitias, sed non secundum scientiam: praedicabant diuina iudicia, poenas reorum, praemia sanctorum, sed reum a iusto discernere nesciebant.
4 denique quem dominus deus iustum pronuntiauit, eum condemnabant iniustitiae, arcessebant iniquitatis.
5 ignorabant ergo quid cuique conueniret.
6 at uir sanctus lob discernebat spiritu quomodo cuique eum oporteret loqui; fortior ergo quam illi qui sani et incolumes uiderentur.
7 et quid dico fortiorem inuentum ceteris? fortior [erat aeger quam cum sanus esset] se ipso inuentus est; fortior enim erat aeger Iob quam sanus fuerat, secundum quod scriptum est quia uirtus in infirmitatibus consummatur.
8 ergo et lob cum infirmaretur, tunc ualidior erat.
9 non enim aegrotabat animo, etsi doleret corpore, quia non erat in carne anima eius, cuius passionibus non adhaerebat, sed in spiritu, cuius uirtute se texerat.
Ambrosius HOME

bnf1732.334

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik