monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 1 <<<     >>> § 3

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 2

1 increpuerant uehementer sanctum Iob Eliphas Themanorum rex et Baldad Saucheorum tyrannus et Sophar Minaeorum rex, eo quod propter peccata sua tantum supplicii sustineret.
2 infirmo etenim ingenio non aduertebant quod dominus eum temptandum dedisset, ut athleta Christi temptationibus eruditus maiore ad coronam gloria perueniret.
3 non uidentes itaque tantum sapientiae sacramentum angusti cordis timore, ne uiderentur iniustitiae deum arguere, qui poenis adfici innoxium perpeteretur, in sanctum Iob poenarum menta retorquebant dicentes qUIa omnis uita lmpn ln sollicitudine et diuitiae iniuste congregatae euomentur; omnia quae patiatur homo grauia in terra propter peccata sua eum perpeti, qui etiamsi in rebus prosperis sit, perpetuari ei secunda non posse et tamquam somnium cito euanescere, ut non inueniatur locus eius; laetitiam autem .
4 impiorum esse grauiorem ruinam, ideoque etiam sanctum Iob a prosperis in aduersa mutatum et delictorum suorum pretio ex summis in ultima corruisse: labi eum qui se adsereret innocentem, cum portio impii huiusmodi sit, ut superueniens in eum a domino indignatio ningat ei dolores et interitus domum eius inuoluat.
Ambrosius HOME

bnf1732.334