monumenta.ch > Ambrosius > 1
>>> Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 2

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 1

1 Superior nobis disputatio fuit de interpellatione sanctorum, quod fragilis et inbecilla condicio humana, quae nusquam sui habeat firmitatem nisi in protectione caelesti: hodie nobis ea sumenda est, quod uulgus hominum, plerique etiam prudentium ualde mouentur, cum uident iniustos affluere rebus secundis, iustos autem frequenter adflictari in hoc saeculo.
2 et uere lubricus hic locus, in quo etiam sancti uix potuerunt uerae opinionis tenere uestigium.
3 denique turbatus est et ipse Dauid, qui in superioribus dixerat: occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
4 uerum tamen confirmauit se ipse postea et perfectae rationis uiam innestigauit.
5 lob quoque sanctus cum tribus illis ueteribus amicis, qui ad consolandum uenerant, de ea opinione in sermone luctatus est.
6 utriusque igitur disputationes in medium proferamus.
7 digni sunt enim, qui nobis magisterium uiuendi adferant, quandoquidem in aduersis positi plus deo placere meruerunt.
8 audiamus igitur utrumque suo ordine.
Ambrosius HOME

bnf1732.308

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik